Thesauros Literature History Res Gestae

Res Gestae

Res Gestae Ammianus Marcellinus

Book 17

5.6 Ideoque Armeniam recuperare cum Mesopotamia debeo, avo meo composita fraude praereptam. Illud apud nos numquam in acceptum feretur,feretur, Haupt; fretus, V. quod asseritis vos exsultantes, nullo discrimine virtutis ac doli, prosperos omnes laudari debere bellorum eventus.
5.7 Postremo si morem gerere suadenti volueris recte, contemne partem exiguam, semper luctificam et cruentam, ut cetera regas securus, prudenter reputans medellarum quoque artifices urere non numquam et secare et partes corporum amputare, ut reliquis uti liceat integris, hocque bestias factitare: quae cum advertant cur maximo opere capiantur, illud propria sponte amittunt, ut vivere deinde possint impavidae.
5.8 Id sane pronuntio, quod si haec mea legatio redierit irrita, post tempus hiemalis quietis exemptum, viribus totis accinctus, fortuna condicionumque aequitate spem successus secundi fundante, venire, quoad ratio siverit, festinabo.”
5.9 His litteris diu libratis, recto pectore (quod dicitur) considerateque responsum est, hoc modo:
5.10 Victor terra marique Constantius, semper Augustus, fratri meo Sapori regi salutem plurimam dico.
5.10 Sospitati quidem tuae gratulor ut futurus (si velis,) amicus, cupiditatem vero semper indeflexam fusiusque vagantem, vehementer insimulo.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme