Book 16
12.48
Resurgebat tamen aliquotiens armorum pondere pulsus loco Romanus, lassatisque impressus genibus laevum reflectens poplitem barbarus subsidebat, hostem ultro lacessens, quod indicium est obstinationis extremae.
12.49
Exsiluit itaque subito ardens optimatium globus, inter quos decernebant et reges, et sequente vulgo ante alios agmina nostrorum irrupit, et iter sibi aperiendo,aperiendo, EBG; pandendo, Her.; rapiendo, suggested by Clark, cf. xviii. 9, 3; pariendo, V. ad usque Primanorum legionem pervenit locatam in medio—quae confirmatio castra praetoria dictitatur,-ubi densior et ordinibus frequens, miles instar turrium fixa firmitate consistens, proelium maiore spiritu repetivit, et vulneribus declinandis intentus, seque in modum mirmillonis operiens, hostium latera, quae nudabat ira flagrantior, districtis gladiis perforabat.
12.50
At illi prodigere vitam pro victoria contendentes, temptabant agminis nostri laxare compagem. Sed continuata serie peremptorum, quos Romanus iam fidentior stravit, succedebant barbari superstites interfectis, auditoque occumbentium gemitu crebro, pavore perfusi torpebant.
12.51
Fessi denique tot aerumnis, et ad solam deinceps strenui fugam, per diversos tramites tota celeritate digredidigredi, Her. cf. deici, § 51; egredi, W2; gredi, V. festinabant, ut e mediis saevientis pelagi fluctibus, quocumque avexerit ventus, eici nautici properant et vectores; quod voti magis quam spei fuisse fatebitur quilibet tunc praesens.