Thesauros Literature History Res Gestae

Res Gestae

Res Gestae Ammianus Marcellinus

Book 16

12.43 Sed postquam comminus ventum est, pugnabatur paribus diu momentis. Cornuti enim et Bracchiati, usu proeliorum diuturno firmati, eos iam gestu terrentes, barritum ciere vel maximum: qui clamor ipso fervore certaminum, a tenui susurro exoriens, paulatimque adulescens ritu extollitur fluctuum, cautibus illisorum; iaculorum deinde stridentium crebritate, hinc indeque convolante, pulvis aequali motu adsurgens, et prospectum eripiens arma armis corporaque corporibus obtrudebat.
12.44 Sed violentia iraque incompositi, barbari in modum exarsere flammarum, nexamque scutorum compagem, quae nostros in modum testudinis tuebatur, scindebant ictibus gladiorum assiduis.
12.45 Quo cognito opitulatum conturmalibus suis celeri cursu Batavi venere cum Regibus, formidabilis manus, extremae necessitatis arficulo circumventos, (si iuvisset fors) ereptura, torvumque canentibus classicis, adultis viribus certabatur.
12.46 Verum Alamanni bella alacriter ineuntes, altius anhelabant, velut quodam furoris afflatu,afflatu, Bentley, Hertz; adfectu, V. opposita omnia deleturi. Spicula tamen verrutaque missilia non cessabant, ferrataeque arundines fundebantur, quamquam etiam comminus mucro feriebat contra mucronem, et loricae gladiis findebantur, et vulnerati nondum effuso cruore ad audendum exsertius consurgebant.
12.47 Pares enim quodam modo coiere cum paribus, Alamanni robusti et celsiores, milites usu nimio dociles; illi feri et turbidi, hi quieti et cauti; animis isti fidentes, grandissimis illi corporibus freti.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme