Book 16
12.34
Haec aliaque in eundem modum saepius replicando, maiorem exercitus partem primae barbarorum opposuit fronti, et subito Alamannorum peditum fremitus, indignationi mixtus auditus est, unanimi conspiratione vociferantium, relictis equis secum oportere versari regales, ne siquid contigisset adversum, deserta miserabili plebe, facilem discedendi copiam reperirent.
12.35
Hocque comperto, Chonodomarius iumento statimid statim, V; id deleted by Novak; ipse s., Eyssen. desiluit, et secuti eum residui idem fecere,fecere, Kiessling; facere, V. nihil morati; nec enim eorum quisquam ambigebat partem suam fore victricem.
12.36
Dato igitur aeneatorum accentu sollemniter signo ad pugnandum utrimque, magnis concursum est viribus. Paulisperpaulisper, Mommsen; populis, V. praepilabantur missilia, et properantes concitoconcito, Schneider, Clark; cito, EG; cuto, V. quam considerato cursu Germani, telaque dextris explicantes, involavere nostrorum equitum turmas, frendentes immania, eorumque ultra solitum saevientium, comae fluentes horrebant, et elucebat quidam ex oculis furor, quos contra pertinax miles, scutorum obicibus vertices tegens, eiectansque gladios, vel tela concrispans, mortem minitantia perterrebat.