Book 16
12.25
Latus vero dextrum Serapio agebat etiam tum adultae lanuginis iuvenis, efficacia praecurrens aetatem; Mederichi fratris Chonodomarii filius, hominis quoad vixerat perfidissimi; ideo sic appellatus, quod pater eius diu obsidatus pignore tentus in Galliis, doctusque Graeca quaedam arcana, hunc filium suum, Agenarichum genitali vocabulo dictitatum, ad Serapionis transtulit nomen.
12.26
Hos sequebantur potestate proximi reges, numero quinque, regalesque decem, et optimatum series magna, armatorumque milia triginta et quinque, ex variis nationibus partim mercede, partim pacto vicissitudinis reddendae quaesita.
12.27
Iamque torvum concrepantibus tubis, Severus dux Romanorum, aciem dirigens laevam, cum prope fossas armatorum refertas venisset, unde dispositum erat ut abditi repente exorti cuncta turbarent, stetit impavidus, suspectiorque de obscuris, nec referre gradum nec ulterius ire temptavit.
12.28
Quo viso, animosus contra labores maximos Caesar, ducentis equitibus saeptus, ut ardor negotii flagitabat, agmina peditum impetuut impetu, suggested by Clark. veloci discurrerent, verbis hortabatur et gestu.et gestu, added by Novak, cf. xix. 11, 9.
12.29
Et quoniam alloqui pariter omnes nec longitude spatiorum extenta, nec in unum coactae multitudinis permitteret crebritas, (et alioqui vitabat gravioris invidiae pondus, ne videretur id affectasse quod soli sibi deberi Augustus existimabat) incautior sui hostium tela praetervolans, his et similibus notos pariter et ignotos ad faciendum fortiter accendebat.