Book 16
12.12
Ergo quoniam negotiis difficillimis quoquequoque before saepe, Her.; q. before Ergo, V. saepe dispositio tempestiva prospexit, et statum nutantium rerum, recto consilio in bonam partem accepto, aliquotiens divina remedia repararunt, hic quaeso vallo fossaque circumdati, divisis vigiliis, quiescamus, somnoque et victu congruis potiti pro tempore, pace dei sit dictum, triumphaturas aquilas et vexilla victricia primo lucis moveamus exordio.
12.13
Nec finiri perpessi quae dicebantur, stridore dentium infrendentes, ardoremque pugnandi hastis illidendo scuta monstrantes, in hostem se duci iam conspicuum exorabant, caelestis dei favore, fiduciaque sui, et fortunati rectoris expertis virtutibus freti, atque (ut exitus docuit) salutaris quidam genius praesens ad dimicandum eos (dum adesse potuit), incitabat.
12.14
Accessit huic alacritati plenus celsarum potestatum assensus, maximeque Florenti praefecti praetorio, periculose quidem sed ratione secunda pugnandum esse censentis, dum starentstarent, Haupt; instarent, V. barbari conglobati, qui si diffluxissent, motum militis in seditiones nativo calore propensioris ferri non posse aiebat, extortam sibi victoriam (ut putavit) non sine ultimorum conatu graviter toleraturi.toleraturi, G (with following lac. c.c. Her.); tolleratur, V.