Thesauros Literature History Res Gestae

Res Gestae

Res Gestae Ammianus Marcellinus

Book 16

12.4 Agitabat autem miscebatque omnia, sine modo ubique sese diffunditans, et princeps audendi periculosa, rex Chonodomarius, ardua subrigens supercilia, ut saepe secundis rebus elatus.
12.5 Nam et Decentium Caesarem superavit, aequo Marte congressus, et civitates erutas multas vastavit et opulentas, licentiusque diu nullo refragante Gallias persultavit. Ad cuius roborandam fiduciam, recens quoque fuga ducis accessit, numero praestantis et viribus.
12.6 Alamanni enim scutorum insignia contuentes, norant eos milites permisisse paucis suorum latronibus terrain, quorum metu aliquotiens, antequamantequam, C. F. W. Müller, Haupt.; inaliquam, V. gradum conferrent, amissis pluribus abiere dispersi. Quae anxie ferebat sollicitus Caesar, quod trudente ipsa necessitate, digresso periculi socio,periculi socio, Günther, Mommsen (s.p., Madvig); periculis, V. cum paucis (licet fortibus) populosis gentibus occurrere cogebatur.
12.7 Iamque solis radiis rutilantibus, tubarumque concinente clangore, pedestres copiae lentis incessibus educuntur, earumque lateri equestres iunctaeiunctae, E, C. F. W. Müller; cunctae, V. sunt turmae, inter quas cataphractarii erant et sagittarii, formidabile genus armorum.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme