Book 16
2.4
Sed cum subsererent quidam, Silvanum paulo ante magistrum peditum per compendiosas vias, verum suspectas, quia ramorum tenebrisramorum tenebris, Fletcher, cf. xvi. 12, 59; nemorum t., Her.; tenebris, G, Clark; quiante mumnibris, V. multis umbrantur, cum octo auxiliarium milibus aegre transisse, fidentius Caesar audaciam viri fortis imitari magnopere nitebatur.
2.5
Et nequa interveniat mora, adhibitis cataphractariis solis et ballistariis, parum ad tuendum rectorem idoneis, percurso eodem itinere, Autosudorum pervenit.
2.6
Ubi brevi (sicut solebat) otio cum milite recreatus, ad Tricasinos tendebat, et barbaros in se catervatim ruentes partim, cum timeret ut ampliores, confertis lateribus observabat, alios occupatis habilibus locis, decursu facili proterens, non nullos pavore traditos cepit, residuos in curam celeritatis omne quod poterant conferentes, quia sequi non valebat, gravitate praepeditus armorum, innocuos abire perpessus est.
2.7
Proinde certiore iam spe ad resistendum ingruentibus confirmatus, per multa discrimina venit Tricasas, adeo insperatus, ut eo portas paene pulsante, diffusae multitudinis barbarae metu, aditus urbis non sine anxia panderetur ambage.