Thesauros Literature History Res Gestae

Res Gestae

Res Gestae Ammianus Marcellinus

Book 16

10.16 Cui prope adstans regalis Ormisda, cuius e Perside discessum supra monstravimus, respondit astu gentili: Ante inquit imperator, stabulum tale condi iubeto, si vales; equusut equus, Her. quem fabricare disponis, ita late succedat, ut iste quem videmus. Is ipse interrogatus quid de Roma sentiret, id tantum sibi placuisse aiebat, quod didicisset ibi quoque homines mori.
10.17 Multis igitur cum stupore visis horrendo, imperator deimperator de, AG; imperator in, Gronov; imperatori, V. See Dessau, Inscr. 736: C.I.L. vi. 1163. fama querebatur, ut invalida vel maligna,maligna, A; magna, V. quod augens omnia semper in maius, erga haec explicanda quae Romae sunt obsolescit, deliberansque diu quid ibiquid ibi, suggested by Clark; quid, E2BG; Vomits. ageret, urbis addere statuit ornamentis, ut in maximomaximo, E2, Val.; proximo, V. circo erigeret obeliscum, cuius originem formamque loco competenti monstrabo.
10.18 Inter haec Helenae sorori Constanti, Iuliani coniugi Caesaris, Romam affectionis specie ductae, regina tunc insidiabatur Eusebia, ipsa quoad vixerat sterilis, quaesitumque venenum bibere per fraudem illexit, ut quotienscumque concepisset, immaturum abiceret partum.
10.19 Nam et pridem in Galliis, cum marem genuisset infantem, hoc perdidit dolo, quod obstetrix corrupta mercede, moxmox, V, 20, 4; modo, Damsté. natum, praesecto plus quam convenerat umbilico, necavit; tanta tamque diligens opera navabatur, ne fortissimi viri soboles appareret.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme