Book 16
10.2
Nec enim gentem ullam bella cientem per se superavit, aut victam fortitudine suorum comperit ducum, vel addidit quaedam imperio, aut usquam in necessitatibus summis primus vel inter primos est visus, sed ut pompam nimis extentam, rigentiaque auro vexilla, et pulcritudinem stipatorum ostenderet agenti tranquillius populo, haec vel simile quicquam videre nec speranti umquam nec optanti.
10.3
Ignorans fortasse, quosdam veterum principum in pace quidem lictoribus fuisse contentos, ubi vero proeliorum ardor nihil perpeti poterat segne, alium anhelante rabido flatu ventorum lenunculo se commisisse piscantis, alium ad Deciorum exempla vovisse pro re publica spiritum, alium hostilia castra per semet ipsum cum militibus infimis explorasse, diversos denique actibus inclaruisse magnificis, ut glorias suas posteritatis celebri memoriaememoriae, Kiessling; memoria, V. commendarent.
10.4
Ut igitur multa quaeque consumpta sunt in apparatu regio, pro meritis cuilibet munera reddita,regio reddita, BG in lac. of 17 letters. secunda Orfiti praefectura, transcurso Ocriculo, elatus honoribus magnis, stipatusque agminibus formidandis, tamquam acie ducebatur instructa, omnium oculis in eumeum, Bentley, Günther; eo, V. contuitu pertinaci intentis.
10.5
Cumque urbi propinquaret, senatus officia, reverendasque patriciae stirpis effigies, ore sereno contemplans, non ut Cineas ille Pyrri legatus, in unum coactam multitudinem regum, sed asylum mundi totius adesse existimabat.