Book 16
7.10
Ingenti proelio superatus a Romanis et Pompeio rex praedictus, fugiensque ad regna Colchorum, adultam filiam nomine Drypetinam, vexatam asperitate morborum, in castello Sinhorio huic Menophilo commissam reliquit. Qui virginem omni remediorum solacio plene curatam, patri tutissime servans, cum a Mallio Prisco, imperatoris legato, munimentum quo claudebatur obsideri coepisset, defensoresque eius deditionem meditari sentiret, veritus ne parentis opprobrio puella nobilis captiva superessetsuperesset, H2BG; superasset, V. et violata, interfecta illa mox gladium in viscera sua compegit. Nunc redeam unde diverti.
8.1
Superato ut dixi Marcello, reversoquereuersoque, Lind; euersoque, V. Serdicam, unde oriebatur, in castris Augusti per simulationem tuendae maiestatis imperatoriae, multa et nefanda perpetrabantur.perpetrabantur G; perpetrabant, V.
8.2
Nam si super occentu soricis vel occursu mustelae, vel similis signi gratia consuluisset quisquamquisquam, Heraeus, cf. xxii. 16, 19; quemquam, V. peritum, aut anile incantamentum ad leniendum adhibuisset dolorem, quod medicinae quoque admittit auctoritas, reus unde non poterat opinari delatus, raptusque in iudicium, poenaliter interibat.