Thesauros Literature History Res Gestae

Res Gestae

Res Gestae Ammianus Marcellinus

Book 16

7.4 Res monuit super hoc eodem Eutherio pauca subserere, forsitan non credenda, ea re quod si Numa Pompilius vel Socrates bona quaedam dicerent de spadone, dictisque religionum adderent fidem, a veritate descivisse arguebantur. Sed inter vepres rosae nascuntur, et inter feras non nullae mitescunt, itaque carptim eius praecipua, quae sunt comperta, monstrabo.
7.5 Natus in Armenia sanguine libero, captusque a finitimis hostibus, etiam tum parvulus abstractis geminis Romanis mercatoribus venundatus, ad palatium Constantini deducitur; ubi paulatim adulescens rationem paulatim adulescens rationem, Val.; paulatim (lac. 14 letters) acules (lac. 9 letters) irationem, V. recte vivendi, sollertiamque ostendebat, litteris quantum tali fortunae satis esse poterat eruditus, cogitandi inveniendique dubia et scrupulosa, acumine nimio praestans, immensum quantum memoria vigens, benefaciendi avidus plenusque iusti consilii, quem si Constans imperator olim ex adulto iamqueadulto iamque, Val.; adulto (lac. 14 letters) tamque, V. maturum audiret, honesta suadentem et recta, nulla vel venia certe digna peccasset.
7.6 Is praepositus cubiculi etiam Iulianum aliquotiens corrigebat, Asiaticis coalitum moribus, ideoque levem. Denique digressus ad otium, asscitusque postea in palatium, semper sobrius et in primis consistens, ita fidem continentiamque virtutes coluit amplas, ut nec prodidisse aliquando arcanum, nisi tuendae causa alienae salutis, nec exarsisse cupidine plus habendi arcesseretur, ut ceteri.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme