Book 15
3.10
Missus igitur ad eos corripiendos Teutomeres protector domesticus cum collega onustos omnes catenis (ut mandatum est) perducebat. Sed ubi ventum est Aquileiam, Marinus tribunustribunus, Val. added in lac. of 8 letters. ex campidoctore eo tempore vacans, auctor perniciosi sermonis, et alioqui naturae ferventis, in taberna relictus, dum parantur itineri necessaria, lateri cultrum longioremlongiorem, Novák added in lac. of 9 letters, cf. xvi. 12, 39; xvii. 12, 2. casu repertum impegit, statimque extractis vitalibus, interiit.
3.11
Residui ducti Mediolanum, excruciatique tormentis, et confessi inter epulas petulanter se quaedam locutos, iussi sunt attineri poenalibus claustris, sub absolutionis aliqua spe (licet incerta). Protectores vero pronuntiati vertere solum exilio, ut Marino eisdem consciis mori permisso, veniam Arbetione meruere precante.