Thesauros Literature History Res Gestae

Res Gestae

Res Gestae Ammianus Marcellinus

Book 15

12.1 Celsioris staturae et candidi paene Galli sunt omnes et rutili, luminumque torvitate terribiles, avidi iurgiorum, et sublatius insolentes. Nec enim eorum quemquam adhibita uxore rixantem, multo seAquitanos, Val.; A., vir, Her.; aqua (lac. 12 letters) poterit, V. fortiore et glauca, peregrinorum ferre poterit globus, tum maxime cum illa inflata cervice suffrendens, ponderansque niveas ulnas et vastas, admixtis calcibus emittere coeperit pugnos, ut catapultas tortilibus nervis excussas.
12.2 Metuendae voces complurium et minaces, placatorum iuxta et irascentium, tersi tamen pari diligentia cuncti et mundi, nec in tractibus illis, maximeque apud Aquitanos, virAquitanos, Val.; A., vir, Her.; aqua (lac. 12 letters) poterit, V. poterit aliquis videri vel femina, licet perquam pauper, ut alibi frustis squalere pannorum.
12.3 Ad militandum omnis aetas aptissima, et pari pectoris robore senex ad procinctum ducitur et adultus, gelu duratis artubus et labore assiduo, multa contempturus et formidanda. Nec eorum aliquando quisquam (ut in Italia) munus Martium pertimescens, pollicem sibi praecidit, quos localiter murcos appellant.
12.4 Vini avidum genus, affectans ad vini similitudinem multiplices potus, et inter eos humiles quidam, obtunsis ebrietate continua sensibus, quam furoris voluntariam speciem esse Catoniana sententia definivit, raptantur discursibus vagis, ut verum illud videatur quod ait defendens Fonteium Tullius: Gallos post haec dilutius esse poturos quod illi venenum esse arbitrabantur.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme