Book 15
11.5
Aquitani enim, ad quorum litora ut proxima placidaque, merces adventiciae convehuntur, moribus ad mollitiem lapsis, facile in dicionem venere Romanam.
11.6
Regebantur autem Galliae omnes, iam inde uti crebritate bellorum urgenti cessere Iulio dictatori, potestate in partes divisa quattuor, quarum Narbonensis una Viennensem intra se continebat et Lugdunensem; altera Aquitanis praeerat universis; superiorem et inferiorem Germaniam Belgasque duae iurisdictiones eisdem rexere temporibus.
11.7
At nunc numerantur provinciae per omnem ambitum Galliarum: secunda Germania, prima ab occidentali exordiens cardine, Agrippina et Tungris munita, civitatibus amplis et copiosis.
11.8
Dein prima Germania, ubi praeter alia municipia Mogontiacus est et Vangiones, et Nemetae et Argentoratus, barbaricis cladibus nota.
11.9
Post has Belgica prima Mediomatricos praetendit et Treveros, domicilium principum clarum.
11.10
Huic annexa secunda est Belgica, qua Ambiani sunt, urbs inter alias eminens, et Catelauni et Remi.
11.11
Apud Sequanos Bisontios videmus et Rauracos, aliis potiores oppidis multis. Lugdunensem primam Lugdunum Lugdunus ornat et Cabillona Cabyllona et Senones et Biturigae et moenium Augustuduni magnitudo magnitude vetusta.