Thesauros Literature History Res Gestae

Res Gestae

Res Gestae Ammianus Marcellinus

Book 15

8.16 Cuius oculos cum venustate terribilis, vultumque excitatius gratum, diu multumque contuentes, qui futurus sit colligebant velut scrutatis veteribus libris, quorum lectio per corporum signa pandit animorum interna. Eumque ut potiori reverentia servaretur, nec supra modum laudabant, nec infra quam decebat, atque ideo censorum voces sunt aestimatae, non militum.
8.17 Susceptus denique ad consessum vehiculi, receptusque in regiam, hunc versum ex Homerico carmine susurrabat:
8.17 Haec diem octavum iduum Novembrium gesta sunt, cum Arbetionem consulem annus haberet et Lollianum.
8.18 Deinde diebus paucis Helena virgine, Constanti sorore, eidem Caesari iugali foedere copulata, paratisque universis quae maturitas proficiscendi poscebat, comitatu parvo suscepto, kalendis Decembribus egressus est deductusque ab Augusto ad usque locum duabus columnis insignem, qui Laumellum interiacet et Ticinum, itineribus rectis Taurinos pervenit, ubi nuntio percellitur gravi, qui nuper in comitatum Augusti perlatus, de industria silebatur, ne parata diffluerent.
8.19 Indicabat autem Coloniam Agrippinam, ampli nominis urbem in secunda Germania, pertinaci barbarorum obsidione reseratam magnis viribus et deletam.
8.20 Quo maerore perculsus, velut primo adventantium malorum auspicio, murmurans querulis vocibus saepe audiebatur: nihil se plus assecutum, quam ut occupatior interiret.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme