Book 15
8.8
Iulianum hunc fratrem meum patruelem (ut nostis,) verecundia qua nobis ita ut necessitudine carus est, recte spectatum, iamque elucentis industriae iuvenem, in Caesaris adhibere potestatem exopto, coeptis (si videntur utilia) etiam vestra consensione firmandis.
8.9
Dicere super his plura conantem, interpellans contio lenius prohibebat, arbitrium summi numinis id esse non mentis humanae velut praescia venturi proclamans.proclamans, W2, Clark, c.c.; praedans, V.
8.10
Stansque imperator immobilis dum silerent, residua fidentius explicavit: Quia igitur vestrum quoque favorem adesse fremitus indicat laetus, adulescens vigoris tranquilli, cuius temperati mores imitandi sunt potius quam praedicandi, ad honorem prosperante deo delatumprosperante deo delatum, Novák, cf. xviii. 6, 3, etc., pro re speratum, Her.; prope speratum, V. exsurgat; cuius praeclaram indolem bonis artibus institutam, hoc ipso plene videor exposuisse quod elegi. Ergo eum, praesente nutu dei caelestis, amictu principali velabo.
8.11
Dixit moxque indutum avita purpura Iulianum, et Caesarem cum exercitus gaudio declaratum, his alloquitur contractiore vultu submaestum:
8.12
Recepisti primaevus originis tuae splendidum florem, amantissime mihi omnium frater; aucta gloria mea, confiteor, qui iustius in deferenda supparisuppari, Cornelissen; superari, V. potestate nobilitati mihi propinquae, quam ipsa potestate videor esse sublimis.