Thesauros Literature History Res Gestae

Res Gestae

Res Gestae Ammianus Marcellinus

Book 15

2.3 Sed contra accidentia vir magnanimus stabat immobilis, ne se proiceret abiectius cavens, parum tuto loco innocentiam stare medullitus gemens, hocque uno tristior quod amici ante haec frequentes ad potiores desciverant, ut ad successores officiorum, more poscente, solent transire lictores.
2.4 Impugnabat autem eum per fictae benignitatis illecebras, collegam et virum fortem propalam saepe appellans Arbetio Arbitio , ad innectendas letales insidias vitae simplici perquam callens, et ea tempestate nimium potens. Ut enim subterraneus serpens, foramen subsidens occultum, adsultu subito singulos transitores observans incessit, ita ille odio alienae sortis odio alienae sortis, Pet.; addiemaesortes, V. etiam post adeptum summumadeptum summum, added in lac. of 15 letters, Clark. militiae munus, nec laesus aliquando nec lacessitus, inexplebili quodam laedendi proposito, conscientiam polluebat.
2.5 Igitur paucis arcanorum praesentibuspraesentibus, Heraeus; praefectibus, V. consciis, latenter cum imperatore sententia diu digesta,diu digesta, added in lac. of 9 letters, Novák (cf. xv. 4, 1; xiv. 6, 14). id sederat, ut nocte ventura, procul a conspectu militarium raptus, Ursicinus indemnatus occideretur, ut quondam Domitius Corbulo dicitur caesus, in colluvione illa Neroniani saeculi provinciarum fidus defensor et cautus.
2.6 Quibus ita compositis, cum ad hoc destinati praedictum tempus operirentur, consilio in lenitudinem flexo, facinus impium ad deliberationem secundam differri praeceptum est.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme