Book 15
8.1
Et haec quidem Romae (ut ostendit textus superior) agebantur. Constantium vero exagitabant assidui nuntii,nuntii, added by W2N2BG; rumores, Traube; V omits. deploratas iam Gallias indicantes, nullo renitente ad internecionem barbaris vastantibus universa; aestuansque diu qua vi propulsaret aerumnas, ipse in Italia residens, ut cupiebat periculosum enim existimabat se in partem contrudere longe dimotam—repperit tandem consilium rectum, et Iulianum patruelem fratrem haut ita dudum ab Achaico tractu accitum, etiam tum palliatum, in societatem imperii adsciscere cogitabat.
8.2
Id ubi, urgente malorum impendentium mole, confessus est proximis, succumbere tot necessitatibus tamque crebris unum se (quod numquam fecerat) aperte demonstrans, illi in assentationem nimiam eruditi, infatuabant hominem,infatuabant hominem, V; inifatuabant imperatorem, spirantem iam ultra hominem, Her. nihil esse ita asperum dictitantes, quod praepotens eius virtus, fortunaque tam vicina sideribus, non superaret ex more. Addebantque noxarum conscientia stimulante complures, deinceps caveri debere Caesaris nomen, replicantes gesta sub Gallo.