Thesauros Literature History Res Gestae

Res Gestae

Res Gestae Ammianus Marcellinus

Book 15

6.3 Causam enim probabilem ponebat in medio, multorum testimoniis claram, quod die quinto antequam infulas susciperet principatus, donatum stipendio militem Constanti nomine allocutus est, fortis esset et fidus. Unde apparebat quod si praesumere fortunae superioris insignia conaretur, auri tam grave pondus largireturlargiretur, Boxhorn, Val.; giretur, V. ut suum.
6.4 Post hunc damnatorum sorte Poemenius raptus ad supplicium interiit, qui (ut supra rettulimus) cum Treveri civitatem Caesari clausissent Decentio, ad defendendam plebem electus est. Tum Asclepiodotus et Lutto et Maudio comites interempti sunt, aliique plures, haec et similia perplexe temporis obstinatione scrutante.
7.1 Dum has exitiorum communium clades suscitat turbo feralis, urbem aeternam Leontius regens, multa spectati iudicis documenta praebebat, in audiendo celerior,celerior, or celerrimus, Clark, c.c.; celeri, V. in disceptando iustissimus, natura benevolus, licet auctoritatis causa servandae acer quibusdam videbatur, et inclinatior ad damnandum.damnandum, Bentley, Erfurdt; amandum, V.
7.2 Prima igitur causacausa, vulgo; ars, BG; aut, V. seditionis in eum concitandae vilissima fuit et levis. Philoromum enim aurigam rapi praeceptum, secuta plebs omnis, velut defensura proprium pignus, terribili impetu praefectum incessebat ut timidum, sed ille stabilis et erectus, immissis apparitoribus, correptos aliquos vexatosque tormentis, nec strepente ullo nec obsistente, insulari poena multavit.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme