Thesauros Literature History Res Gestae

Res Gestae

Res Gestae Ammianus Marcellinus

Book 15

5.33 Licet enim ob tempestivam illam cum armaturis proditionem ante Mursense proelium obligatum gratia retineret Constantium, ut dubium tamen et mutabilem verebatur, licet patris quoque Boniti praetenderet fortia facta, Franci quidem sed pro Constantini partibus in bello civili acriter contra Licinianos saepe versati.
5.34 Evenerat autem ut,ut antequam, Traube, Clark (ut before Siluanus, BG; before Romae, Val.); tantae quam, V. antequam huius modi aliquid agitaretur in Galliis, Romae in Circo maximo populus, incertum relationerelation , Bentley; ratione, V. quadam percitus an praesagio, Silvanus devictus est magnis vocibus exclamaret.
5.35 Igitur Silvano Agrippinae (ut relatum est) interfecto, inaestimabili gaudio re cognita princeps, insolentia coalitus et tumore, hoc quoque felicitatis suae prosperis cursibus assignabat, eo more quo semper oderat fortiter facientes, ut quondam Domitianus, superare tamen quacumque arte contraria cupiebat.
5.36 Tantumque afuit laudare industrie gesta, ut etiam quaedam scriberet de Gallicanis intercepta thesauris, quos nemo attigerat. Idque scrutari iusserat artius interrogate Remigio, etiam tum rationario apparitionis armorum magistri, cui multo postea Valentiniani temporibus laques vitam in causa Tripolitanae legationis, eripuit.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme