Thesauros Literature History Res Gestae

Res Gestae

Res Gestae Ammianus Marcellinus

Book 15

5.22 Post haec ita digesta protinus iubetur exire, tribunis et protectoribus domesticis decem, ut postularat, ad iuvandas necessitates publicas ei coniunctis, inter quos ego quoque eram cum Veriniano collega, residui omnes propinqui et familiares.omnes propinqui et familiares. iamque, BG; omni (lac. of 21 letters) Iamque, V.
5.23 Iamque eum egressum solum de se metuens quisque per longa spatia deducebat. Et quamquam ut bestiarii obiceremur intractabilibus feris, perpendentes tamen hoc bonum habere tristia accidentia,tristia, EAG; accidentia, Clark; haberet tristitia recidentia, V. quod in locum suumlocum suum, Her.; locos (from locis) sunt. secunda substituunt,V has lac. of 10 letters at end of page; no lac., BG. mirabamur illam sententiam Tullianam, ex internis veritatis ipsius promulgatam, quae est talis: Et quamquam optatissimum est perpetuo fortunam quam florentissimam permanere, illa tamen aequalitas vitae non tantum habet sensum, quantum cum ex miserismiseris, Kiessling; seris, V. et perditis rebus ad meliorem statum fortuna revocatur.
5.24 Festinamus itaque itineribus magnis, ut ambitiosus magister armorum, ante allapsum per Italicos de tyrannide ullum Rumorem, in suspectis finibus appareret, verum cursim nos properantes aeria quadam viaaeria quadam uia, Novák; aeria uia quadam, Clark, cf. xviii. 6, 3; aeraria quadam, V. antevolans prodiderat Fama, et Agrippinam ingressi, invenimus cuncta nostris conatibus altiora.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme