Thesauros Literature History Res Gestae

Res Gestae

Res Gestae Ammianus Marcellinus

Book 15

5.19 Et qui paulo antea cum insectatione malivola, orientis vorago, invadendaequevorago inuadendaeque, G; uoragi (lac. of 8 letters) uadendaeque, V. summae rei per filios affectator compellabatur, tune dux prudentissimus, et ConstantiniConstantii, suggested by Clark, Her.; Con - stantini, V. magnus erat commilito, solusque ad extinguendum, probis quidem sed insidiosis rationibus petebatur. Diligens enim opera navabatur, exstingui Silvanum, ut fortissimum perduellem, aut (si secus accidisset) Ursicinum exulceratum iam penitus aboleri, ne superesset scopulusscopulus, Her., cf. Florus, iv. 9, 1; scrupulus, EBG; scropulus, V. impendio formidandus.
5.20 Igitur cum de profectione celeranda disponeretur, propulsationem obiectorum criminum eundem ducem parantem praegressus, oratione leni prohibet imperator, non id esse memorans tempus, ut controversa defensio causae susciperetur, cum vicissim restitui in pristinam concordiam partes necessitas subigeret urgentium rerum, antequam cresceret mollienda.
5.21 Habita igitur deliberatione multiplici, idid, added by Gardt.; V omits. potissimum tractabatur, quo commento Silvanus gesta etiam tum imperatorem ignorare existimaret. Etet, added by Val.; V omits. probabili argumento adad, E2G; V omits. firmandam fidem reperto monetur honorificis scriptis, ut accepto Ursicino successore cum potestate rediret intacta.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme