Thesauros Literature History Res Gestae

Res Gestae

Res Gestae Ammianus Marcellinus

Book 15

5.5 Hunc fascem ad arbitrium figmenti compositum,compositum, Val.; co (lac. of 7 letters) sit, V. vitam pulsaturum insontis, a Dynamio susceptum praefectus imperatori, avide scrutari haec et similia consueto, secrete obtulitconsueto, secrete obtulit, Haupt; censue terreret (second r added by V2) e (lac. 8 letters) id V. soli, ingressus intimum conclave in tempore,conclave in tempore, Novák; caperem tempore, V. deinde sperans accepturum se a principe praemium,accepturu praemium, added by Novák. ut pervigilem salutis eius custodem et cautum,et cautum, added by Novak in lac. of about 9 letters. lectaque consistorio astu callido consarcinata materia, tribuni iussi sunt custodiri, et de provinciis duci privati, quorum epistulae nomina designabant.
5.6 Confestimque iniquitate rei percitus Malarichus, gentilium rector, collegis adhibitis strepebat immaniter, circumveniri homines dicatos imperio per factiones et dolos minime debere proclamans, petebatque ut ipse relictis obsidum loco necessitudinibus suis, Mallobaude armaturarum tribuno spondente quod remeabit, velocius iuberetur ire ducturus Silvanum, aggredi nihil tale conatum, quale insidiatores acerrimi concitarunt; vel contra se paria promittente, Mallobaudem orabat properare permitti, haec quae ipse pollicitus est impleturum.
5.7 Testabatur enim id se procul dubio scire, quod siqui mitteretur externus, suopte ingenio Silvanus etiam nulla re perterrente timidior, composita forte turbabit.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme