Book 15
5.1
Exoritur iam hinc rebus afflictis, haut dispari provinciarum malo calamitatum turbo novarum, exstincturus omnia simul, ni Fortuna moderatrix humanorum casuum motum eventu celeri consummavit, impendio formidatum.
5.2
Cum diuturna incuria Galliae caedes acerbas rapinasque et incendia, barbaris licenter grassantibus, nullo iuvante perferrent, Silvanus pedestris militiae rector, ut efficax ad haec corrigenda, principis iussu perrexit,principis iussu perrexit, Val.; primum ipsius superrexit, V. Arbetione id maturari modis quibus poterat adigente, ut absenti aemulo quem superesse adhuc gravabatur periculosae molis onus impingeret. gravabatur . impingeret, BG in lac. of about 3 lines in V.
5.3
Dynamius quidamDynamius quidam, Val. added; G has lac. of 3 letters. actuarius sarcinalium principis iumentorum, commendaticias ab eo petierat litteras ad amicos, ut quasi familiaris eiusdem esset notissimus. Hoc impetrato, cum ille nihil suspicans simpliciter praestitisset, servabat epistulas, ut perniciosum aliquid in tempore moliretur.