Thesauros Literature History Res Gestae

Res Gestae

Res Gestae Ammianus Marcellinus

Book 15

1.1 Utcumque potui veritatemutcumque potui ueritatem, Traube; ut cumippo tumeritate, V. scrutari, ea quae videre licuit per aetatem, vel perplexe interrogando versatos in medio scire, narravimus ordine casuum exposito diversorum; residua quae secuturus aperiet textus, pro virium captu limatius absolvemus, nihil obtrectatores longi (ut putant) operis formidantes. Tunc enim laudanda est brevitas, cum moras rumpens intempestivas, nihil subtrahit cognitioni gestorum.gestorum, E, Val.; iustorum, V.
1.2 Nondum apud Noricum exuto penitus Gallo, Apodemius quoad vixerat igneus turbarum incentor, raptos eius calceos vehens, equorum permutatione veloci, ut nimietate cogendi quosdam exstingueret, praecursorius index Mediolanum advenit ingressusque regiam, ante pedes proiecit Constantii, velut spolia regis occisi Parthorum; et perlato nuntio repentino, docente rem insperatam et arduam ad sententiam totam total facilitate completam, hi qui summam aulam tenebant, omni placendi studio in adulationem ex more collato, virtutem felicitatemque imperatoris extollebant in caelum, cuius nutu in modum gregariorum militum (licet diversis temporibus) duo exauctorati sunt principes, Veteranio nimirum et Gallus.
1 / 46 Next →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme