Book 14
2.10
Nam sole orto magnitudine angusti gurgitis sed profundi a transitu arcebantur, et dum piscatorios quaerunt lenunculos, vel innare temere contextis cratibuscontextis cratibus, Kiessling; contexti sunt ratibus, V; contextis ratibus, BG. parant, effusae legiones quae hiemabant tunc tune apud Siden, eisdem impetu occurrere veloci. Et signis prope ripam locatis, ad manus comminus conserendas, denseta scutorum compage, semet scientissime praestruebant, ausos quoque aliquos fiducia nandi, vel cavatis arborum truncis, amnem permeare latenter, facillime trucidarunt.
2.11
Unde temptatis ad discrimen ultimum artibus militum,militum, Clark; multum, V; multis, Val. cum nihil impetraretur, pavore vique repellente repellenate extrusi, et quo tenderent ambigentes, venere prope oppidum Laranda.
2.12
Ibi victu recreati et quiete, postquam abierat timor, vicos opulentos adorti, equestrium adiumento cohortium, quae casu propinquabant, nec resistere planitie porrecta conati, digressi sunt, retroque cedentes,cedentes, Novak; concedentes, V. omne iuventutis robur relictum in sedibus acciverunt.