Thesauros Literature History Res Gestae

Res Gestae

Res Gestae Ammianus Marcellinus

Book 14

2.7 Quam ob rem circumspecta cautela cautla observatum est deinceps, et cum edita montium petere coeperint grassatores, loci iniquitatiiniquitati, Horkel; iniquitate, V. milites cedunt. Ubi autem in planitie potuerint reperiri, quod contingit assidue, nec exsertare lacertos nec crispare permissi tela quae vehunt bina vel terna, pecudum ritu inertium trucidantur.
2.8 Metuentes igitur idem latrones Lycaoniam magna parte campestrem, cum se impares nostris fore congressione stataria documentis frequentibus scirent, tramitibus deviis petivere Pamphyliam, diu quidem intactam, sed timore populationum et caedum, milite per omnia diffuso propinqua, magnis undique praesidiis communitam.
2.9 Raptim igitur igilur properantes, ut motus sui rumores celeritate nimia praevenirent, vigore corporum ac levitate confisi confsi , per flexuosas semitas ad summitates collium tardius evadebant. Et cum, superatis difficultatibus arduis, ad supercilia venissent fluvii Melanis, alti et verticosi, qui pro muro tuetur accolas circumfusus, augente nocte adulta terrorem, quievere paulisper, lucem opperientes. Arbitrabantur enim nullo impediente transgressi, inopino accursu apposita quaeque vastare, sed in cassum labores pertulere gravissimos.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme