Book 14
2.3
Haecque non diu sunt perpetrata. Cognitis enim pilatorum caesorumque funeribus, nemo deinde ad has stationes appulit appullit navem, sed ut Scironis praerupta letalia declinantes, litoribus Cypriis contigui navigabant, quae Isauriae scopulis sunt controversa.
2.4
Procedente igitur mox tempore cum adventicium nihil inveniretur, relicta ora maritima, in Lycaoniam annexam Isauriae se contulerunt, ibique densis intersaepientesntersaepientis, Lind.; intercipientes, Traube; interasipientes, V. itinera praetenturis, provincialium et viatorum opibus opirius pascebantur.
2.5
Excitavit hic ardor milites per municipia plurima, quae eisdem conterminant, dispositos et castella, et quisque serpentes latius pro viribus repellere moliens, nunc globis confertos, aliquotiens et dispersos disperses , multitudine superabatur superabtur vigenti,uigenti, Pet., Clark; ingenti (originally ingentis), V. quae nata et educata inter editos recurvosque ambitus montium, eos ut loca plana persultat et mollia, missilibus obvios eminus lacessens et ululatu truci perterrens.
2.6
Coactique aliquotiens nostri nestri pedites ad eos persequendos scandere clivos sublimes, etiam si lapsantibus plantis fruticeta prensando vel dumos, ad vertices venerint summos, inter arta tamen et invia, nullas acies explicare permissi, r.ec firmare nisu valido gressus; hoste discursatore rupium abscisa volvente superne, periculose per prona discedunt, aut ex necessitate ultima fortiter dimicantes, ruinis ponderum immanium consternuntur.