Thesauros Literature History Res Gestae

Res Gestae

Res Gestae Ammianus Marcellinus

Book 14

11.32 Eadem Mancinum post imperium dediditdedidit, Val.; dedit, V. Numantinis, Samnitum atrocitati Veturium, et Claudium Corsis, substravitque feritati Carthaginis Regulum; istius iniquitate Pompeius, post quaesitum Magni ex rerum gestarum amplitudine cognomentum, ad spadonum libidinem in Aegypto trucidatur.
11.33 Et Eunus quidam ergastularius servus ductavit in Sicilia fugitivos fugitives . Quam multi splendido loco nati Romani,nati Romani, Novák; nati, E2BG; natura, V. eadem rerum domina conivente, Viriathi genua sunt amplexi vel Spartaci? Quot capita quae horruere gentes funesti carnifices absciderunt? Alter in vincula ducitur, alter insperatae praeficitur potestati, alius a summo culmine dignitatis excutitur.
11.34 Quae omnia si scire quisquam velit quam varia sint et assidua, harenarum numerum idem iam desipiens et montium pondera scrutari putabit.putabit, E, Val. (in text); posse putabit, Val.; putavit, V.
← Previous 55 / 55

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme