Book 14
11.20
Iamque non umbratis fallaciis res agebatur, sed qua palatium est extra muros, armatis Barbatio Barbatio, added by Damsté. omne circumdedit. Ingressusque obscuro iam die, ablatis regiis indumentis, Caesarem tunica texit et paludamento communi, eum post haec nihil passurum, velut mandato principis iurandi crebritate confirmans, et Statim inquit exsurge, et inopinum carpento privato impositum, ad Histriam duxit, prope oppidum Polam, ubi quondam peremptum Constantini filium accipimus Crispum.
11.21
Et cum ibi servaretur artissime, terrore propinquantis exitii iam praesepultus, accurrit Eusebius, cubiculi tune praepositus, Pentadiusque notarius, et Mallobaudes armaturarum tribunus, iussu imperatoris compulsuri eum singillatim docere, quam ob causam quemque apud Antiochiam necatorum iusserat trucidari.
11.22
Ad quae Adrasteo pallore perfusus, hactenus valuitvaluit, vulgo; voluit, V. loqui, quod plerosque incitante coniuge iugulaverit Constantina, ignorans profecto Alexandrum Magnum urgenti matri ut occideret quendam insontem, et dictitanti spe impetrandi postea quae vellet, eum se per novem menses utero portasse praegnantem, ita respondisse prudenter: Aliam, parens optima, posce mercedem; hominis enim salus beneficio nullo pensatur.