Thesauros Literature History Res Gestae

Res Gestae

Res Gestae Ammianus Marcellinus

Book 14

10.9 At barbari suscepto propro, added by G; V omits. instantium rerum ratione consilio, dirimentibus forte auspicibus, vel congredi prohibente auctoritate sacrorum, mollito rigore, quo fidentius resistebant, optimates misere, delictorum veniam petituros et pacem.
10.10 Tentis igitur regis utriusque legatis, et negotio tectius diu pensato penato , cum pacem oportere tribui quae iustis condicionibus petebatur, eamque ex rere, E2bG; re turn, A; rerum, V. fore sententiarum via concinens approbasset, advocato in contionem exercitu, imperator pro tempore pauca dicturus, tribunali adsistens, circumdatus potestatum coetu celsarum, ad hunc disseruit modum:
10.11 Nemo (quaeso) miretur, si post exsudatos labores itinerum longos, congestosque adfatim commeatus, fiducia vestri ductante, barbaricos pagos adventans, velut mutato repente consilio, ad placidiora deverti.
10.12 Pro suo enim loco et animo, quisque vestrum reputans id inveniet verum, quod miles ubique, licet membris vigentibus firmus firmins ,firmius, V, Pet.; firmior, Clark. se solum vitamque propriam circumspicit et defendit, imperator vero officiorum, dum aequis omnibus consulit, plenus,consulit, plenus, added, by Novák. alienae custos salutis, nihil non ad sui spectare tutelam rationes populorum cognoscit,rationes populorum cognoscit, BG: ratio (lac. of 33 letters), V. et remedia cuncta quae status negotiorum admittit, arripere debet alacriter, secunda numinis voluntate delata.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme