Book 14
10.5
Quod opera consulta cogitabatur astute, ut hoc insidiarum genere Galli periret avunculus, ne eum ut praepotens acueret in fiduciam, exitiosa coeptantem. Verum navata est opera diligens, hocque dilato, Eusebius praepositus cubiculi missus est Cabyllona, aurum secum perferens, quo per turbulentos seditionum concitores occultius distributo, et tumor consenuit militum, et salus est in tuto locata praefecti. Deinde cibo abunde perlato, castra die praedicto sunt mota.
10.6
Emensis itaque difficultatibus multis, et nive obrutis callibus plurimis, ubi prope Rauracum ventum est ad supercilia fluminis Rheni, resistente multitudine Alamanna, pontem suspendere navium compage Romani vi nimia vetabantur, ritu grandinis undique convolantibus telis; et cum id impossibile videretur, imperator cogitationibus magnis attonitus, quid capesseret ambigebat.
10.7
Ecce autem ex inproviso improvise index quidam regionum gnarus advenit, et mercede accepta, vadosum locum nocte monstravit, unde superari potuit flumen. Et potuisset aliorsum intentis hostibus exercitus inde transgressus, nullo id opinante, cuncta vastare, ni pauci ex eadem gente, quibus erat honoratioris militis cura commissa, populares suos haec per nuntios docuissent occultos, ut quidam existimabant.
10.8
Infamabat autem haec suspicio Latinum domesticorum comitem et Agilonem tribunum stabuli atque Scudilonem scutariorum rectorem, qui tunc, ut dextris suis gestantes rem publicam, colebantur colebanyur .