Book 14
8.6
Abusus enim multitudine hominum, quam tranquillis in rebus diutius rexit, ex agrestibus habitaculis urbes construxit, multis opibus firmas et viribus, quarum ad praesens pleraeque, licet Graecis nominibus appellentur, quae eisdem ad arbitrium imposita sunt conditoris, primigenia tamen nomina non amittunt, quae eis Assyria lingua institutores veteres indiderunt.
8.7
Et prima post Osdroenam quam (ut dictum est) ab hac descriptione discrevimus, Commagena (nunc Euphratensis) clementer assurgit, Hierapoli (vetere Nino) et Samosata civitatibus amplisamplis, EG; amplis et, V. illustris.
8.8
Dein Syria per speciosam interpatet diffusa planitiem. Hanc nobilitat Antiochia, mundo cognita civitas, cui non certaverit alia advecticiis ita affluere copiis et internis, et Laodicia et Apamia, itidemque Seleucia iamSeleucia iam, Val.; Seleuciam, V. inde a primis auspiciis florentissimae.
8.9
Post hanc acclinis Libano monti Phoenice, regio plena gratiarum et venustatis, urbibus decorata magnis et pulchris; in quibus amoenitate celebritateque nominum Tyros excellit, Sidon et Berytus eisdemque pares Emissa etet, A; V omits. Damascus saeculis condita priscis.
8.10
Has autem provincias, quas Orontes ambiens amnis, imosque pedes Cassii montis illius celsi praetermeans, funditur inin, added by E, Lind.; omitted by the other MSS., and by G. Parthenium mare, Gnaeus Pompeius Pompieus superato Tigrane, regnis Armeniorum abstractas, dicioni Romanae coniunxit.