Thesauros Literature History Res Gestae

Res Gestae

Res Gestae Ammianus Marcellinus

Book 14

8.3 Ciliciam vero, quae Cydno amni exultat, Tarsus nobilitat, urbs perspicabilis—hanc condidisse Perseus memoratur, Iovis filius et Danaes, vel certe ex Aethiopia profectus Sandan quidam nomine vir opulentus et nobilis —et Anazarbus auctoris vocabulum referens, et Mopsuestia Mobsuestia , vatis illius domicilium Mopsi Mobsi , quem a commilitio Argonautarum, cum aureo vellere direpto redirent, errore abstractum, delatumque ad Africae litus, mors repentina consumpsit, et ex eo caespite punico tecti, manes eius heroici, dolorum varietati medentur plerumque sospitales.
8.4 Hac duae provinciae, bello quondam piratico catervis mixtae praedonum, a Servilio pro consule missae sub iugum, factae sunt vectigales. Et hae quidem regiones velut in prominenti terrarum lingua positae, ab orbe eoo monte Amano disparantur.
8.5 Orientis vero limes in longum protentus et rectum, ab Euphratis fluminis ripis ad usque supercilia porrigitur Nili, laeva Saracenis conterminans gentibus, dextra pelagi fragoribus patens, quam plagam Nicator Seleucus occupatam auxit magnum in modum, cum post Alexandri Macedonis obitum successorio iure teneret regna Persidis, efficaciae impetrabilis rex (ut indicat cognomentum).

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme