Book 14
7.3
Erat autem diritatis eius hoc quoque indicium nec obscurum nec latens, quod ludicris cruentis delectabatur, et in circo sex vel septem aliquotiens deditusdeditus, Pet.; vetitus, V. certaminibus, pugilum vicissim se concidentium, perfusorumque sanguine specie, ut lucratus ingentia, laetabatur.
7.4
Accenderat super his incitatum propositum ad nocendum aliqua mulier vilis, quae ad palatium (ut poposcerat) intromissa, insidias ei latenter obtendi prodiderat a militibus obscurissimis. Quam Constantina exultans, ut in tuto iam locata mariti salute, muneratam vehiculoque impositam per regiae ianuas emisit in publicum, ut his illecebris alios quoque ad indicanda proliceret paria vel maiora.
7.5
Post haec Gallus Hierapolim profecturus, ut expeditioni specie tenus adesset, Antiochensi plebi suppliciter obsecranti, ut inediae dispelleret metum, quae per multas difficilisque causas affore iam sperabatur, non ut mos est principibus, quorum diffusa potestas localibus subinde medetur aerumnis, disponi quicquam statuit, vel ex provinciis alimenta transferri conterminis, sed consularem Syriae Theophilum prope adstantem, ultima metuenti multitudini dedit, iddedit id, Eyssen.; dediti, V. assidue replicando, quod invito rectore, nullus egere poterit victu.