Thesauros Literature History Res Gestae

Res Gestae

Res Gestae Ammianus Marcellinus

Book 14

6.22 Nunc vero inanes flatus quorundam, vile esse quicquid extra urbis pomerium nascitur aestimant praeter orbos et caelibes, nec credi potest qua obsequiorum diversitate coluntur homines sine liberis Romae.
6.23 Et quoniam apud eos, ut in capite mundi, morborum acerbitates celsius dominantur, ad quos vel sedandos omnis professio medendi torpescit, excogitatum est adminiculum sospitale, nequi amicum perferentem similia videat, additumque est cautioribuscautioribus, Bentley, cautionibus, V. paucis remedium aliud satis validum, utut, added by Lind.; V omits. famulos percontatum missos quem ad modum valeant noti hacnoti hac, G; non hac, EB; non haec, V. aegritudine colligati, non ante recipiant domum, quam lavacro purgaverint corpus. Ita etiam alienis oculis visa metuitur labes.
6.24 Sed tamen haec cum ita tutius observentur, quidam vigore artuum imminuto, rogati ad nuptias, ubi aurum dextris manibus cavatis offertur, impigre vel usque Spoletium pergunt. Haec nobilium suntsunt, Kiessling; est, V. instituta.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme