Thesauros Literature History Res Gestae

Res Gestae

Res Gestae Ammianus Marcellinus

Book 14

5.8 Per hoc minui studium suum existimans Paulus, ut erat in complicandis negotiis artifex dirus, unde ei Catenae indutumindutum, Clark, c.c. (cf. xv. 3, 4); inditum, EBG; indinuuum, V. est cognomentum, vicarium ipsum eos quibus praeerat adhuc defensantem dfensantem , ad sortem periculorum communium traxit. Et instabat ut eum quoque cum tribunis et aliis pluribus, ad comitatum imperatoris vinctum perduceret; quo percitus ille, exitio urgente abrupto, ferro eundem adoritur Paulum. Et quia languente dextera letaliter ferire non potuit, iam destrictum mucronem in proprium latus impegit. hocque Hoccque deformi genere mortis, excessit e vita iustissimus rector,rector, H. Ernst, Bentley; remora, V. ausus miserabiles casus levare multorum.
5.9 Quibus ita sceleste patratis, Paulus cruore perfusus, reversusque ad principis castra, multos coopertos paene catenis adduxit, in squalorem deiectos atque maestitiam, quorum adventu intendebantur eculei, uncosque parabat carnifex et tormenta. Et ex hiset ex his, Eyssen.; tormentae texis, V. proscripti sunt plures, actique in exsilium alii, non nullos gladii consumpsere poenales. Nec enim quisquam facile meminit sub Constantio, ubi susurro tenus haec movebantur, quemquam absolutum.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme