Thesauros Literature geography Geographiae Informatio

Geographiae Informatio

Geographiae Informatio Agathemerus
3.12 Mare Persicum, quod est rotundum, ostium suum contrahens promontoriis Carmaniæ et Arabiæ, habet circuitum stadiorum 20000. Ostium vero inter Arabiam et Carmaniam patet stadia 400.
3.13 Hyrcanum sive Caspium mare, lunato flexu sinuatum, vel ut aliis placet, oblongum, extenditur in stadia 22000; ostium vero trajicitur stadiis quatuor.
3.14 Arabicus sinus, qui est angustus et oblongus, initium sumit ab Heroum oppido; juxta oram Troglodyticam usque ad oppidum Ptolemaidem ad venationes, habet stadiorum 9000 longitudinem; [hinc ad fauces quæ prope Diren sunt] navigatio stadiorum 4500. Ipsæ circa Diren fauces sunt stadiorum 60. Hinc deinceps navigatio juxta Rubrum mare usque ad oceanum stadiorum 5000. Reliquum non navigatur. Id vero latus quod juxta Arabiam est a recessu Ælanitico, est stadiorum 14000. Ipsa Arabia ad rubrum mare extenditur per longitudinem 12000 stadiorum.

[De longitudine et latitudine orbis habitati.]

4.15 Longitudo orbis terrarum concipitur a fluvio Gange ad Gades esse stadiorum 68545, hoc modo: a Gange ad Myriandrum in sinu Issico positam sunt stadia 41725: quæ summa sic colligitur, a Gange ad Indi fluminis ostia sunt 16000 stadia; ab Indo ad portas Caspias 15300; hinc ad Euphratem 10050, inde ad Myriandrum stadia 375.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme