Book 9
nutat et erectos attollit ad aethera muros.
cetera iam Numidis circumuolitare uagosque
ferre datur cursus et toto feruere campo.
Dum Libys incenso dispensat milite uires
hortandoque iterum atque iterum insatiabilis urget
245
factis quemque suis et se cognoscere iactat
qua dextra ueniant stridentis sibila teli,
promittitque uiris nulli se defore testem,
iam Varro exacta uallo legione mouebat
cladum principia, ac pallenti laetus in unda
250
laxabat sedem uenturis portitor umbris.
stant primi, quos sanguineae pendente uetabant
ire notae clipeo, defixique omine torpent.
iuxta terribilis facies: miseranda iacebant
corpora in amplexu, natusque in pectore patris
255
imposita uulnus dextra letale tegebat.
effusae lacrimae, Mancinique inde reuersus
fraterna sub morte dolor, tum triste mouebat
augurium et similes defuncto in corpore uultus.
ocius erroris culpam deflendaque facta
260
ductori pandunt atque arma uetantia pugnam.
ille ardens animi Ferte haec ait ‘omnia Paulo.
namque illum, cui femineo stant corde timores,
mouerit ista manus, quae caede imbuta nefanda,
cum Furiae expeterent poenas, fortasse paterno
265
signauit moriens sceleratum sanguine carmen.’
Tum minitans propere discribit munera pugnae,
quaque feras saeuus gentes aciemque Nealces
temperat, hac sese Marso cum milite cumque
Samnitum opponit signis et Iapyge alumno.
270
at campi medio (namque hac in parte uidebat
stare ducem Libyae) Seruilius obuia adire
arma et Picentis Vmbrosque inferre iubetur.
cetera Paulus habet dextro certamina cornu.
his super insidias contra Nomadumque uolucrem
275
Scipiadae datur ire manum, quaeque arte dolisque
scindent se turmae, praedicit spargere bellum.
Iamque propinquabant acies, agilique uirorum
discursu mixtoque simul calefacta per ora
cornipedum hinnitu et multum strepitantibus armis
280