Book 8
†namque asper somno dirus me impleuerat horror,
terque suam Dido, ter cum clamore uocarat
et laeta exultans ostenderat ora Sychaeus.
quae dum abigo menti et sub lucem ut uisa secundent
oro caelicolas ac uiuo purgor in amni,
125
illa cito passu peruecta ad litora mutae
oscula, qua steteras, bis terque infixit harenae:
deinde amplexa sinu late uestigia fouit,
ceu cinerem orbatae pressant ad pectora matres.
tum rapido praeceps cursu resolutaque crinem
130
euasit propere in celsam, quam struxerat ante
magna mole, pyram, cuius de sede dabatur
cernere cuncta freta et totam Carthaginis urbem.
hic Phrygiam uestem et bacatum induta monile,
postquam illum infelix hausit, quo munera primum
135
sunt conspecta, diem et conuiuia mente reduxit
festasque aduentu mensas teque ordine Troiae
narrantem longos se peruigilante labores,
in portus amens rorantia lumina flexit:
‘Di longae noctis, quorum iam numina nobis
140
mors instans maiora facit, precor,’ inquit ‘adeste
et placidi uictos ardore admittite manis.
Aeneae coniunx, Veneris nurus, ulta maritum,
uidi constructas nostrae Carthaginis arces.
nunc ad uos magni descendet corporis umbra.
145
me quoque fors dulci quondam uir notus amore
expectat, curas cupiens aequare priores.’
haec dicens ensem media in praecordia adegit,
ensem Dardanii quaesitum in pignus amoris.
uiderunt comites tristique per atria planctu
150
concurrunt: magnis resonant ululatibus aedes.
accepi infelix dirisque exterrita fatis,
ora manu lacerans, lymphato regia cursu
tecta peto celsosque gradus euadere nitor.
ter diro fueram conata incumbere ferro,
155
ter cecidi exanimae membris reuoluta sororis.
iamque ferebatur uicina per oppida rumor:
arma parant Nomadum proceres et saeuus Iarbas.
tum Cyrenaeam fatis agitantibus urbem
deuenio. hinc uestris pelagi uis adpulit oris. ’