Book 7
Interea trepidis Fabius spes unica rebus.
ille quidem socios atque aegram uulnere praeceps
Ausoniam armabat uiridique ad dura laborum
bellator senio iam castra mouebat in hostem,
sed mens humana maior non tela nec enses
5
nec fortis spectabat equos. tot milia contra
Poenorum inuictumque ducem, tot in agmina solus
ibat et in sese cuncta arma uirosque gerebat.
ac ni sacra seni uis impressumque fuisset
sistere Fortunam cunctando aduersa fouentem,
10
ultima Dardanii transisset nominis aetas.
ille modum superis in Punica castra fauoris
addidit et Libyae finem inter prospera bella
uincendi statuit. tumefactum cladibus ille
Hesperiis lento Poenum moderamine lusit.
15
summe ducum, qui regna iterum labentia Troiae
et fluxas Latii res maiorumque labores,
qui Carmentis opes et regna Euandria seruas,
surge, age et emerito sacrum caput insere caelo.
At Libyae ductor, postquam noua nomina lecto
20
dictatore uigent, raptim mutata Latinis
imperia haud frustra reputans, cognoscere hauebat,
quae fortuna uiro, quodnam decus, ultima fessis
ancora cur Fabius, quem post tot Roma procellas
Hannibali putet esse parem. feruore carentes
25
angebant anni fraudique inaperta senectus.
ocius accitum captiuo ex agmine poscit
progeniem ritusque ducis dextraeque labores.
Cilnius, Arreti Tyrrhenis ortus in oris,
clarum nomen erat. sed laeua adduxerat hora
30
Ticini iuuenem ripis, fususque ruentis
uulnere equi Libycis praebebat colla catenis.
hic ardens exire malis et rumpere uitam,
‘Non cum Flaminio tibi res, nec feruida Gracchi
in manibus consulta:’ inquit ‘Tirynthia gens est;
35
quam si fata tuis genuissent, Hannibal, oris,
terrarum imperium Carthaginis arce uideres.
non ego te longa serie per singula ducam.
hoc sat erit: nosces Fabios certamine ab uno.
Veientum populi uiolata pace negabant
40