Book 6
‘Quod scelus, o nimius uitae nimiumque ferendis
aduersis genitus, cerno? te, maxime, uidi,
ductorum, cum captiuo Carthaginis arcem
terreres uultu, crimen culpamque Tonantis,
occidere atque hausi, quem non Sidonia tecta
85
expulerint euersa meo de corde, dolorem.
estis ubi en iterum, superi? dat pectora ferro
Regulus, ac stirpem tantae periura recidit
surgentem Carthago domus.’ inde aegra reponit
membra toro, nec ferre rudis medicamina (quippe
90
callebat bellis) nunc purgat uulnera lympha,
nunc mulcet sucis. ligat inde ac uellera molli
circumdat tactu et torpentis mitigat artus.
exin cura seni tristem depellere fesso
ore sitim et parca uires accersere mensa.
95
quae postquam properata, sopor sua munera tandem
applicat et mitem fundit per membra quietem.
necdum exorta dies, Marus instat uulneris aestus:
expertis medicare modis gratumque teporem
exutus senium trepida pietate ministrat.
100
Hic iuuenis maestos tollens ad sidera uultus
cum gemitu lacrimisque simul: ‘Si culmina nondum
Tarpeia exosus damnasti sceptra Quirini,
extremas Italum res Ausoniamque ruentem
aspice,’ ait ‘genitor, tandemque aduerte procellis
105
aequos Iliacis oculos. amisimus Alpes,
nec deinde aduersis modus est: Ticinus et ater
stragibus Eridanus, tuque insignite tropaeis
Sidoniis Trebia et tellus lacrimabilis Arni.
sed quid ego haec? grauior quanto uis ecce malorum!
110
uidi crescentis Trasimenni caedibus undas,
prostrataque uirum mole inter tela cadentem
uidi Flaminium. testor, mea numina, manes
dignam me poenae tum nobilitate paternae
strage hostis quaesisse necem, ni tristia letum,
115
ut quondam patri, nobis quoque fata negassent.’
Cetera †aceruantem questu lenire laborans
effatur senior: ‘Patrio, fortissime, ritu
quicquid adest duri et rerum inclinata feramus.
talis lege deum cliuoso tramite uitae
120