Book 6
Tum fluuio raptim ad pelagi deuoluimur oras
ac legimus pontum pinuque immane cauata
aequor et immensas curua trabe findimus undas.
ludibrium necis horrescens, uis aspera ponti
obrueret scopulisque ratem furor improbus Euri
525
frangeret, optabam: letum id commune fuisset.
sed nos ad poenam moderato flamine lenes
uexerunt Zephyri Tyrioque dedere furori.
Infelix uidi patriamque remissus in urbem
narrator poenae dura mercede reuerti.
530
nec tibi nunc ritus imitantem irasque ferarum
Pygmalioneam temptarem expromere gentem,
si maius quicquam toto uidisset in orbe
gens hominum, quam quod uestri ueneranda parentis
edidit exemplum uirtus. pudet addere questus
535
suppliciis, quae spectaui placido ore ferentem.
tu quoque, care puer, dignum te sanguine tanto
fingere ne cessa atque orientis comprime fletus.
praefixo paribus ligno mucronibus omnes
armantur laterum crates, densumque per artem
540
texitur erecti stantisque ex ordine ferri
infelix stimulus, somnisque hac fraude negatis
quocumque inflexum producto tempore torpor
inclinauit iners, fodiunt ad uiscera corpus.
absiste, o iuuenis, lacrimis. patientia cunctos
545
haec superat currus. longo reuirescet in aeuo
gloria; dum caeli sedem terrasque tenebit
casta Fides, dum uirtutis uenerabile nomen,
uiuet; eritque dies, tua quo, dux inclite, fata
audire horrebunt a te calcata minores.’
550
Haec Marus et maesta refouebat uulnera cura.
interea, rapidas perfusa cruoribus alas,
sicut sanguinea Trasimenni tinxerat unda,
uera ac ficta simul spargebat Fama per Vrbem.
Allia et infandi Senones captaeque recursat
555
attonitis arcis facies. excussit habenas
luctificus Pauor, et tempestas aucta timendo.
hic raptim ruit in muros: uox horrida fertur
Hostis adest, iaciuntque sudes et inania tela.
ast aliae laceris canentes crinibus alta
560