Book 4
Punica regna forent, olim si sorte cruenta
esset tanta mei uirtus praerepta mariti?’
haec dubios uario diuumque hominisque timore
ad cauta inlexere patres, ipsique relictum
abnueret sortem an superum pareret honori.
805
tum uero trepidare metu uix compos Imilce,
magnanimi metuens immitia corda mariti.
His auide auditis ductor sic deinde profatur:
‘Quid tibi pro tanto non impar munere soluat
Hannibal aequatus superis? quae praemia digna
810
inueniam, Carthago parens? noctemque diemque
arma feram, templisque tuis hinc plurima faxo
hostia ab Ausonio ueniat generosa Quirino.
at puer armorum et belli seruabitur heres.
spes, o nate, meae Tyriarumque unica rerum,
815
Hesperia minitante, salus, terraque fretoque
certare Aeneadis dum stabit uita memento.
perge (patent Alpes) nostroque incumbe labori.
uos quoque, di patrii, quorum delubra piantur
caedibus atque coli gaudent formidine matrum,
820
huc laetos uultus totasque aduertite mentes.
namque paro sacra et maioris molior aras.
tu, Mago, aduersi conside in uertice montis,
tu laeuos propior collis accede, Choaspe,
ad claustra et fauces ducat per opaca Sychaeus.
825
ast ego te, Trasimenne, uago cum milite praeceps
lustrabo et superis quaeram libamina belli.
namque haud parua deus promissis spondet apertis,
quae spectata, uiri, patriam referatis in urbem.’