Thesauros Literature Epic Punica

Punica

Punica Silius Italicus, Tiberius Catius

Book 2

 
haud tamen abstiterim. mortem licet arma propinquent,
 
testabor superos, et caelo nota relinquam
 
quae postrema salus rerum patriaeque reposcit.
 
nec nunc obsessa demum et fumante Sagunto
 
haec serus uates Hannon canit. anxia rupi 285
 
pectora ne castris innutriretur et armis
 
exitiale caput; monui et, dum uita, monebo,
 
ingenitum noscens uirus flatusque paternos,
 
ut, qui stelligero speculatur sidera caelo,
 
uenturam pelagi rabiem Caurique futura 290
 
praedicit miseris haud uanus flamina nautis.
 
consedit solio rerumque inuasit habenas:
 
ergo armis foedus fasque omne abrumpitur armis,
 
oppida quassantur, longeque in moenia nostra
 
Aeneadum arrectae mentes, disiectaque pax est. 295
 
exagitant manes iuuenem furiaeque paternae
 
ac funesta sacra et conuersi foedere rupto
 
in caput infidum superi Massylaque uates.
 
an nunc ille noui caecus caligine regni
 
externas arces quatit aut Tirynthia tecta? 300
 
sic propria luat hoc poena nec misceat urbis
 
fata suis: nunc hoc, hoc inquam, tempore muros
 
oppugnat, Carthago, tuos teque obsidet armis.
 
lauimus Hennaeas animoso sanguine uallis
 
et uix conducto produximus arma Lacone. 305
 
nos ratibus laceris Scyllaea repleuimus antra
 
classibus et refluo spectauimus aequore raptis
 
contorta e fundo reuomentem transtra Charybdin.
 
respice, pro demens, pro pectus inane deorum,
 
Aegatis Libyaeque procul fluitantia membra! 310
 
quo ruis et patriae exitio tibi nomina quaeris?
 
scilicet immensae, uisis iuuenalibus armis,
 
subsident Alpes, subsidet mole niuali
 
Alpibus aequatum attollens caput Apenninus.
 
sed campos fac, uane, dari. num gentibus istis 315
 
mortales animi, aut ferro flammaue fatiscunt?
 
haud tibi Neritia cernes cum prole laborem.
 
pubescit castris miles, galeaque teruntur
 
nondum signatae flaua lanugine malae,
 
nec requies aeui nota, exanguesque merendo 320

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme