Book 2
longae pacis opes quaesitaque praemia dextris,
Callaico uestes distinctas matribus auro
armaque Dulichia proauis portata Zacyntho
et prisca aduectos Rutulorum ex urbe penates.
huc, quicquid superest captis, clipeosque simulque
605
infaustos iaciunt enses et condita bello
effodiunt penitus terra gaudentque superbi
uictoris praedam flammis donare supremis.
Quae postquam congesta uidet feralis Erinys,
lampada flammiferis tinctam Phlegethontis in undis
610
quassat et inferna superos caligine condit.
inde opus aggressi toto quod nobile mundo
aeternum inuictis infelix gloria seruat.
princeps Tisiphone lentum indignata pauentum
pressit ouans capulum cunctantemque impulit ensem
615
et dirum insonuit Stygio bis terque flagello.
inuitas maculant cognato sanguine dextras
miranturque nefas auersa mente peractum
et facto sceleri inlacrimant. hic turbidus ira
et rabie cladum perpessaeque ultima uitae
620
obliquos uersat materna per ubera uisus.
hic raptam librans dilectae in colla securim
coniugis increpitat sese mediumque furorem
proiecta damnat stupefactus membra bipenni.
nec tamen euasisse datur; nam uerbera Erinys
625
incutit atque atros insibilat ore tumores.
sic thalami fugit omnis amor, dulcesque marito
effluxere tori, et subiere obliuia taedae.
ille iacit totis conisus uiribus aegrum
in flammas corpus, densum qua turbine nigro
630
exundat fumans piceus caligine uertex.
At medios inter coetus pietate sinistra,
infelix Tymbrene, furis, Poenoque parentis
dum properas auferre necem, reddentia formam
ora tuam laceras temerasque simillima membra.
635
uos etiam primo gemini cecidistis in aeuo,
Eurymedon fratrem et fratrem mentite Lycorma,
cuncta pares; dulcisque labor sua nomina natis
reddere et in uultu genetrici stare suorum.
iam fixus iugulo culpa te soluerat ensis,
640