Thesauros Literature Epic Punica

Punica

Punica Silius Italicus, Tiberius Catius

Book 15

 
Quae postquam cecinit sacrato pectore Virtus,
 
exemplis laetum uultuque audita probantem
 
conuertit iuuenem. sed enim indignata Voluptas
 
non tenuit uoces. Nil uos iam demoror ultra:
 
exclamat ‘uenient, uenient mea tempora quondam, 125
 
cum docilis nostris magno certamine Roma
 
seruiet imperiis, et honos mihi habebitur uni.’
 
sic quassans caput in nubis se sustulit atras.
 
At iuuenis plenus monitis ingentia corde
 
molitur iussaeque calet uirtutis amore. 130
 
ardua rostra petit, nullo fera bella uolente,
 
et grauia ancipitis deposcit munera Martis.
 
arrecti cunctorum animi: pars lumina patris,
 
pars credunt toruos patrui reuirescere uultus.
 
sed quamquam instinctis tacitus tamen aegra pericli 135
 
pectora subrepit terror, molemque pauentes
 
expendunt belli, et numerat fauor anxius annos.
 
Dumque ea confuso percenset murmure uulgus,
 
ecce per oblicum caeli squalentibus auro
 
effulgens maculis ferri inter nubila uisus 140
 
anguis et ardenti radiare per aera sulco,
 
quaque ad caeliferi tendit plaga litus Atlantis
 
perlabi resonante polo. bis terque coruscum
 
addidit augurio fulmen pater, et uaga late
 
per subitum moto strepuere tonitrua mundo. 145
 
tum uero capere arma iubent genibusque salutant
 
summissi augurium: hac iret qua ducere diuos
 
perspicuum et patrio monstraret semina signo.
 
Certatim comites rerum bellique ministros
 
adglomerant sese atque acris sociare labores 150
 
exposcunt, laudumque loco est isdem esse sub armis.
 
tum noua caeruleum descendit classis in aequor.
 
it comes Ausonia atque in terras transit Hiberas:
 
ut, cum saeua fretis immisit proelia, Corus
 
Isthmon curuata sublime superiacit unda 155
 
et spumante ruens per saxa gementia fluctu
 
Ionium Aegaeo miscet mare. celsus in arma
 
emicat ac prima stans Scipio puppe profatur:
 
‘Diue tridentipotens, cuius maria ire per alta
 
ordimur, si iusta paro, decurrere classi 160

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme