Thesauros Literature Epic Punica

Punica

Punica Silius Italicus, Tiberius Catius

Book 15

 
per medias uolitare acies mediosque per ignis.
 
haec patrem patruumque tuos, haec prodiga Paulum,
 
haec Decios Stygias Erebi detrusit ad undas,
 
dum cineri titulum memorandaque nomina bustis
 
praetendit nec sensurae, quod gesserit, umbrae. 45
 
at si me comitere, puer, non limite duro
 
iam tibi decurrat concessi temporis aetas.
 
haud umquam trepidos abrumpet bucina somnos,
 
non glaciem Arctoam, non experiere furentis
 
ardorem Cancri nec mensas saepe cruento 50
 
gramine compositas. aberunt sitis aspera et haustus
 
sub galea puluis †partique minore† labores.
 
sed current albusque dies horaeque serenae,
 
et molli dabitur uictu sperare senectam.
 
quantas ipse deus laetos generauit in usus 55
 
res homini plenaque dedit bona gaudia dextra!
 
atque idem, exemplar lenis mortalibus aeui,
 
imperturbata placidus tenet otia mente.
 
illa ego sum, Anchisae Venerem Simoentos ad undas
 
quae iunxi, generis uobis unde editus auctor. 60
 
illa ego sum, uerti superum quae saepe parentem
 
nunc auis in formam, nunc torui in cornua tauri.
 
huc aduerte aures. currit mortalibus aeuum,
 
nec nasci bis posse datur: fugit hora, rapitque
 
Tartareus torrens ac secum ferre sub umbras, 65
 
si qua animo placuere, negat. quis luce suprema
 
dimisisse meas sero non ingemit horas?’
 
Postquam conticuit finisque est addita dictis,
 
tum Virtus Quasnam iuuenem florentibus inquit,
 
‘pellicis in fraudes annis uitaeque tenebras, 70
 
cui ratio et magnae caelestia semina mentis
 
munere sunt concessa deum? mortalibus alti
 
quantum caelicolae, tantumdem animalibus isti
 
praecellunt cunctis. tribuit namque ipsa minores
 
hos terris Natura deos; sed foedere certo 75
 
degeneres tenebris animas damnauit Auernis.
 
at, quis aetherii seruatur seminis ortus,
 
caeli porta patet. referam quid cuncta domantem
 
Amphitryoniaden? quid, cui, post Seras et Indos
 
captiuo Liber cum signa referret ab Euro, 80

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme