Thesauros Literature Epic Punica

Punica

Punica Silius Italicus, Tiberius Catius

Book 15

 
audax Scipiadae stridentem Sabbura cornum
 
excepit, geminaeque acies uelut omine motae.
 
exclamat Latius ductor: ‘Prima hostia uobis,
 
sacrati manes, campo iacet. en age, miles,
 
in pugnam et caedes, qualis spirantibus ire 445
 
adsueras ducibus, talis rue.’ dumque ea fatur,
 
incumbunt. Myconum Laenas Cirtamque Latinus
 
et Thysdrum Maro et incestum Catilina Nealcen
 
germanae thalamo obtruncat. cadit obuius acri
 
Kartalo Nasidio, Libycae regnator harenae. 450
 
te quoque Pyrenes uidit conterrita tellus
 
permixtum Poenis et uix credenda furentem,
 
magnum Dardaniae, Laeli, decus, omnia felix
 
cui natura dedit, nullo renuente deorum
 
ille foro auditus, cum dulcia soluerat ora, 455
 
aequabat Pyliae Neleia mella senectae.
 
ille, ubi suspensi patres et curia uocem
 
posceret, ut cantu ducebat corda senatus.
 
idem, cum subitum campo perstrinxerat auris
 
murmur triste tubae, tanto feruore ruebat 460
 
in pugnam atque acies, ut natum ad sola liqueret
 
bella: nihil uitae peragi sine laude placebat.
 
tunc et furtiua tractantem proelia luce
 
deiecit Galam. sacris Carthaginis illum
 
supposito mater partu subduxerat olim, 465
 
sed stant nulla diu deceptis gaudia diuis.
 
tunc Alabim Murrum atque Dracen demisit ad umbras,
 
femineo clamore Dracen extrema rogantem.
 
huius ceruicem gladio inter uerba precesque
 
amputat: absciso durabant murmura collo. 470
 
At non ductori Libyco par ardor in armis.
 
frondosi collis latebras ac saxa capessit
 
auia, nec caedes extremaue damna mouebant
 
agminis. Italiam profugus spectabat et Alpis,
 
praemia magna fugae. tacitum dat tessera signum: 475
 
dimissa in collis pugna siluasque ferantur
 
dispersi et summam, quicumque euaserit, arcem
 
Pyrenes culmenque petat. tum primus honore
 
armorum exuto et parma celatus Hibera
 
in montis abit atque uolens palantia linquit 480

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme